Canticum Canticorum*

Caput 5: Versus 6

Pessulum ostii.Causam peccati, id est incredulitatem, et quamlibet aliam: quia ut pessulum, ostium; sic causa detinet peccatum, qua remota removetur, et sublato peccato patet via Christo. Dixerat, quia dilectus manu missa per foramen se tetigerit ac tremore concusserit: cujus tactu vehementer inflammata, cupit jam non per angustiam foraminis ejus manu contingi, sed patefacta cordis janua felicissimo ejus amplexu perfrui, id est suavitate divinae illustrationis, quam raptim senserat, plenius satiari, sed quia nulli electorum in hac vita conceditur perfecta visio aeternorum, quae in alia vita reservatur, subditur recte:At ille declinaverat. Anima mea,etc. Ecce jam tertius gradus: primitiva fuit ex Judaeis conversa; per quam, et postquam haec gentilis, de qua hactenus actum est; quae Gentilis ut diximus, hanc tertiam instituit, de qua modo exsequitur: quae usque ad novissimam intrationem reliquiarum Israel durabit successu praelatorum et subditorum. Transi quidem, sed tamen locutus est mihi mandata sua relinquens, ut patienter eum exspectarem: et postquam locutus est,Anima mea liquefacta est. Quaesivi et non inveni illum: vocavi,etc. Vox ejusdem Ecclesiae, quae aperuit, secundum illos quos aperuit: quae prius erat venter vel vox ipsorum.
(* Traductions européennes)